- SABURRA
- SABURRAin naves firmamenti gratiâ recepta est. Graeci eam ἕρμα vocant. Hesych. Ε῞ρμα, τὸ την` ναῦν ἔρειςμα ςτηρίζον. Festo hinc Herma quoque: unde etiam, inquit, Mercurii nomen invenoris, ut putabant, firmae orationis dictum. Sed et κεφαλὶς, et κέφαλον, eôdem Hesychiô teste, vocabatur. Lycophron ἑρματίτην πέτρον appellat, in Cassandra,Τὸν ἑρματίτην νηὸς ἐκβαλὼν πέτρον.Saxis, saburrâ, navis, eductis foras.quia erant plurimum lapides. Aliquando tamen etiam saccos habebant sabulô repletos, quibus in aquam demissis, naves a vi ventorum impetuque fluctuum defendebant. Hodie in Indicis Belgarum Hispanorumque navigationibus, pipere et aromat bus, imô aurô argentôque, ac aliis rebus pretiosissimis, naves nonnumquam saburrari notum. Vide Ioh. Meursium ad Lycophronem d. l. communis vero sahuli intra navem recepti, in hunc finem usus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.